# Physica harmonica 25

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 4. Opus primi dici. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/25

sic ait divinus historicus: Tum dixit Deus, Esto ui lux. & versus. Lucemque Deus vocavit diem. Ex quibus verbis colligere est, post materiam coeli u & terrae conditam Deum condidisse lucem, scil. m separatam à massâ illâ tenebricosâ: quod expressè dicitur v. 4. Et distinctionem fecit Deus inter hanc lucem & tenebras. Quaeritur itaque, qualis haec lux, quam dicimus formatam, fuerit? 11 Respondet ipse Moses: Lucemque Deus vocavit diem. Intelligenda igitui est illa lux, cujus accessu fit dies, recessu nox. At, ais, Sol est causa diei. Ajo: Sol est causa diei, si spectes ordinarium naturae cursum, qui coepit quarto die. Sed ante quartum diem hujus lucis subjectum fuit ignis elementaris. Aliud enim corpus, quod fuerit δικτκὸν hujus lucis, dari nequit. Rursus ais: At lux est materia coelestium Ignis autem elementaris non est corpus coeleste. Ajo: Lux purior fuit materia corporum coelestium, & inprimis coeli empyrei ut vocant: at impurior illa fuit materia ignis elementaris. II. Lux alia est substantialis, alia accidentalis. Lux substantialis est partim informis, partim formata.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
