# Physica harmonica 257

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 14. Lapides preciosi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/257

Iste vapor in superficie terrae radiis astrorum variè afficitur, & hinc vegetabilia, quae postea producunt fructus, in quibus 8200 pars habet rationem seminis. Semen enim non est totum corpus, sed tantùm scintilla aliqua in corpore. Distinctio vegetabilium talis est. Vegetabilia sunt triplicia, nempe herbalia, arboralia & plantalia. Herbalia sunt vegetabilia minima, quae ultra annum vel paulò plus in terrâ non asservantur, sed arefactis foliis, ac stirpibus, per seminis in terram demissi putrefactionem, à naturâ propagantur. Arboralia sunt vegetabilia maxima, quae per solidas radices in truncos ramosque solidos assurgunt, & in plurimos annos asservantur. Plantalia sunt vegetabilia inter haec intermedia, herbis majora, sed arboribus minora, formam tamen utriusque referentia: diutius herbis virescunt & asservantur, citiùs arboribus intereunt. Dorn. art. Chemist. l. 2.c. 10.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
