# Physica harmonica 259

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 16. Animalia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/259

Sympathia & antipathia macrocosmica est inter partes majoris mundi. Estque vel inter superiorem & inferiorem, vel inter partes inferioris mundi. Sympathia inter mundum inferiorem & superiorem colligitur è signaturis. Praebent enim nobis indicia res ipsae, vel per imitationem radiorum, motus, & figurae superiorum; vel per colores & odores, vel denique per suas operationes quibusdam stellis consonantes. Hae signaturae dicuntur aetherio-elementares. Signatura macrocosmica elementares & aetheriae sunt vel planetariae, vel stellatae. Signatura planetaria sunt earum herbarum & animalium, quae referunt uifluentias septem planetarum. Nos inpraesentiarum contenti erimus herbarum explanatione. Sunt itaque vegetabilis 1 Solaria: ut heliotropium, poeonia, chelidonia, zinziber, gentiana, dictamnum, verbena, laurus, cedrus, palma, hedera, vitis, crocus, amaracus, libanotis, salix, tilia, ulmus, populus alba. Haec omnia sunt solaria, ac proinoe cordialia. 2 Lunaria: ut selenotropion, oliva, lilium candidum, lilium convallium. Et haec sunt cephalica. 3 Saturnalia: ut asphodelus, serpentaria, ruta, ciminum, helleborus, mandragora, opium, ficus atra, cupressus, apium. 4 Jovialia: ut barba Jovis, buglossum, macis, spica, enula, viola, lolium, quercus, Rheubarbarum, manna. 5 Martialia: ut allium, raphanus, urtica, caepae, porrum, sinapi, castoreum. 6 Venersa: ut viola, capillus Veneris, valeriana, thymus, coriandrum. 7 Mercurialia: ut pentaphyllon, mercurialis, fumaria, pimpinella, majorana, petroselinum. Signatura stellata sunt earum rerum, quae subsunt asterismis: Sic arieti subsunt asparagi & basilicon scorpioni. Sequitur sympathia, quae est inter partes mundi inferioris. Ejus exempla sunt. Magnes trahit ferrum; palma foemina sine mare infrugifera est; inter pavones & columbas amicitia est. Hîc disputant, an istius sympathiae (ut & antipathiae) n η 4

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
