# Physica harmonica 26

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 4. Opus primi dici. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/26

Informis, est materia lucidorum: quam oportebat esse substantiam. Formata, est eadem illa materia, sed collecta in sua domicilia: coelum videl. & ignem elementarem. Lux accidentalis est lumen, radius ipsius lucis: cujus receptaculum potest esse aër. III. Lux appellatur à Mose dies à praecipuo quodam ipsius fine & effecto, quod est, ut diem efficiat. IV. Deus approbavit lucem tanquam bonam. Est enim lux tunc dies, cùm nobis à Deo ordinariè dispensatur. Hinc dicitur vers. 4. Et vidit Deus lucem esse bonam. Vidit, id est, pronuntiavit. Hoc enim κατʼ ἄνθρωπον praedicatur de Deo. Homo videt duob. modis; primùm in opere: deinde in mente opus, etiam antè quàm fiat; quod artificis est. Sed inter visum illum hominis mentalem & visum Dei, hoc interest, quòd visus hominis passivus est, & afficitur sive repatitur ab objecto: visus verò Dei aeternus & essentialis est, idem quod ipse Deus; ac proinde non afficitur, sed afficit. τ τι· τὰ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
