# Physica harmonica 261

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, CHEMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/261

CHEMICA. thiae) ratio petenda sit à formâ, vel accidente. Quidam putant, hîc duo extrema fieri unum per conjunctionem formae utriusque: conjungt autem, quia se ipsas formae propagent atque promoveant, ita ut etiam egredientes in mediâ intercapedine occursu mutuo uniantur. Hanc sententiam refutat Scaliger, princeps optimus, exerc. 344. s. 3. & vult egressionem accidentium esse proximam hujusmodi sympathiae & antipathiae causam. Vulgo statuunt quinque gradus sympathiae, Primus est plantarum erga naturas alius generis affectarum: ut heliotropion, tragopogon & alia quaedam cum Sole circumaguntur. Secundus gradus est plantarum inter sese sympatheia: ut inter rutam & ficum est amicitia; ulmus gaudet cohabitare vitibus: vitis enim illi insita uvas & oleas producit. Tertius est animantium cum naturis aliis affecta amicitia. Huc pertinet sensus in animalibus quaerentibus remedia contra morbos. Ita serpentes oculorum caligini medentur per foeniculum: cervi dictamno extrahunt infixa tela. Sie certis animalibus certae etiam plantae sunt patheticae, quibus vel prae caeteris maximè delectantur, vel noxia pellunt. Quartus est animalium inter sese sympatheticorum: ut delphinus mirificè gaudet hominum consuetudine: canis item & elephas homini sunt amici.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
