Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 267
Unproofread scanNot analysed yet
CHEMICA. gignunt &augent; ut bulbi &caules. Nervosa nervis &cartilaginibus prosunt: utlinum &cannabis. 3 Plantae lactuosa lactis promovent generationem: ut lactuca, amygdalae, ficus. 4. Quae articulos, nodos, aut tophos exprimunt, ad podagram, chiragram, gonagram, omnemque athritidem valent. 5 Nec partes tantùm plantarum, sed ipsi quoque colores partium suas signaturas habent: atque ex diversis plantarum coloribus non immerito diversarum virium conjecturae &indicia sumuntur. Sic albis floribus praeditae plantae utplurimùm ad pituitosos conducunt morbos: ut brionia, &lilium convallium; Flavi coloris vel succi ad bilem: ut Rheubarbara, Rhapontica; Misti plantarum colores mistos trahere humores putantur. 6 Superiora quoque corpora, &mineralia cum homine concordant: ut, Sol. Luna. Saturnus. Jupiter. Aurum. Argentum. Plumbum. Cuprum. Cor. Caput. Splen. Jecur. Mars. Venus. Mercurius. Ferrum. Stannum. Argentum vivum. Fel. Renes. Pulmones. Concludamus hanc