# Physica harmonica 267

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, CHEMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/267

CHEMICA. gignunt & augent; ut bulbi & caules. Nervosa nervis & cartilaginibus prosunt: utlinum & cannabis. 3 Plantae lactuosa lactis promovent generationem: ut lactuca, amygdalae, ficus. 4. Quae articulos, nodos, aut tophos exprimunt, ad podagram, chiragram, gonagram, omnemque athritidem valent. 5 Nec partes tantùm plantarum, sed ipsi quoque colores partium suas signaturas habent: atque ex diversis plantarum coloribus non immerito diversarum virium conjecturae & indicia sumuntur. Sic albis floribus praeditae plantae utplurimùm ad pituitosos conducunt morbos: ut brionia, & lilium convallium; Flavi coloris vel succi ad bilem: ut Rheubarbara, Rhapontica; Misti plantarum colores mistos trahere humores putantur. 6 Superiora quoque corpora, & mineralia cum homine concordant: ut, Sol. Luna. Saturnus. Jupiter. Aurum. Argentum. Plumbum. Cuprum. Cor. Caput. Splen. Jecur. Mars. Venus. Mercurius. Ferrum. Stannum. Argentum vivum. Fel. Renes. Pulmones. Concludamus hanc

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
