# Physica harmonica 274

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERORATIO COMPENDII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/274

Ubi mira Dei elucet sapientia, quâ voluit, ut unum alterius foret cibus. Nutritio ista fuit depicta, quando Jovem ipsum à caprâ lactatum dixere. De hâc ait Aristoteles: Omnia nutriuntur iis, ex quibus constant. Huic opponitur obstructio, quae intercipit commeatum naturae. Quam si natura patiatur, putrefactione ut infestetur tandem, necessum est. Quod totum poëtae per Saturni Jovisque dissidium satis eleganter expresserunt. Tertio loco est purgatio, quâ munda. tur natura generati. Hanc poëtae per varia apud inferos mundationum genera proposuerunt. Ad extremum sese offert motus localis; isque tum linearis, tum circularis. Linearis est qui fertur per centrum naturae: olim notatus per sagittas Philoctetae prorsùm tendentes. Circularis vertitur circa centrum naturae. Huncque motum intellexerunt poëtae, cùm Hyperiona Coeli filium esse dixerunt. Nam hic motus etiam coelo competit. Mobilia mundi sublunaris sunt prima, vel orta. Prima sunt elementa: quibus accidunt levitas & gravitas. Levitas est in iis, quae paucioribus ejusdem naturae partibus constant. Quod veteres Physicorum gnari poëtae per claudicationem Vulcani olim proposuêre. Gravitas est in iis, quae longiùs à sinceriore mundi parte recedunt.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
