# Physica harmonica 277

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/277

Luna est aqua coelestis, quae omnium è terrâ nascentium causa est, dum vitalem ipsis animam è coelo delatam clargitur. Diana est aqua terrestris, quae animantium vitam sustinet: unde Diana multimammia est appellata. Proserpina, sponsa Plutonis, est aqua subterranea, quae mineralium est mater. Mercurius est aqua coelestis. Sicut enim Mercurius est deorum nuntius: sic aqua pluvia est coeli nuntia, faciens ut coelum terrae & terra coelo conjungatur virtutibus mutuis. Et sicut Mercurius est versicolor: sic aqua pluvia omnes omninò colores, qui in mundo sunt, à seipsâ efficit. Ideò Mercurio corvus sacer est, quòd is pluviarum nuntius existit, quas futuras suâ crocitatione indicat. Caeterùm Mercurius habet serpentes caduceo suo circumvolutos: quia serpens est aquae hieroglyphicum. Aqua enim lubricum serpentis corpus, & gyros ipsius multiplices imitatur. Ideò hydra ab aquâ nomen habet. Praeterea Sol apud Aegyptios siPHYSICAgnificat duo superiora & agentia elementa, ignem & aërem. Mobilia orta mundi sublunaris sunt meteora, mineralia, plantae & animalia. Ex meteoris quaedam attingamus.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
