# Physica harmonica 3-2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSIC.HEBR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-2

PHYSICA PHYSICAE PERIPATETICAE LIBER PRIMUS; Physicâ generali, seu corpore naturali in genere. Cap. 1. Physicae definitio & distributio. OHysica Peripatetica est scientia corporis naA turalis, quatenus naturale est, ex mente Peripateticorum tradita. Hîc considerabimus definitum, genus, & subjectum. Definitum est Graecum; φυσικὴ, scilicet, ἐπισήμη à φύω, quia res naturales contemplatur. Cicero lib. 2. de divinat. Physiologiam, & naturae cognitionem, l. 3. & 4. de finibus, naturae explicationem appellat; Aristot. I. 6. Metaph. c. 1. Philosophiam secundam: Collegium Conimb. scientiam naturalem vocat. Genus ejus est scientia. Scientia sanè Physica, non ars. Ei enim competunt octo conditiones scientiae, prout Peripatetici numerant; quae sunt: I. Rem contemplari tantùm. 2. Non producere opus. 3. Versari circa res reverâ in naturâ existentes. 4 Non pendere à voluntate & operâ hominis. 5. Effecta per causas demonstrare. 6. Non versari circa res singulares & individuas infinitas. 7. Habere subjectum unum, reale & positivum, distinctum ab aliis. Habere principia & affectiones. Hîc solvendum est dubium quomodo Physiea versetur circa res universales & necessarias, quum tamen contempletur Solem, Lunam, Elementa, mixta, quae gignuntur & intereunt, atque alia, quae sunt fluxa & mutationi obnoxia.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
