# Physica harmonica 3-5

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-5

Non potuit primum principium quicquam efficere, quod sui esset, aut simile penitus, aut dissimile. Nam simile non poterat: quia quod sit, patitur: quod patitur, à potiore patitur. Dissimile non potuit: quia actio, & agens in ipso non differunt. Igitur actum, sive factum, aliquo modo simile, alio dissimile fuit necessariò. Quamobrem cùm ille sit unus: Mundus fuit unus; & non unus. Cùm sit omnia; mundus fuit omnia, & non omnia. Cùm sit aeternus: mundus fuit aeternus, & non aeternus. Etenim quia unus est aeternus: non enim habet comparem, aut contrarium: quia non unus, non aeternus. Ex contrariis enim ac mutuâ corruptione inter se grassantibus partibus constitutus est. Ejus igitur aeternitas in successione, unitas in continuatione. Intelligo nunc aeternitatem, perpetuationem: cui finem imponet, cùm ei visum fuerit. Duas igitur ideas formarum habere Mundum oportuit. Una est particularis, sua cujusque speciei, ad generationem, motum, prorogationem in iis, per quae non est unus. Alia est universalis ad conservationem unitatis. Iccirco neque à principio fecit vacuum, quia est non ens: neque postea dari passus est. Ergo ne daretur, effecit, ut forma particularis, puta ignis, quâ ascendit, obediret universali formae, quâ est mundus: ita ut etiam deorsum moveretur ab eâdem, ne vacuum eveniret. Non enim ab aliâ formâ movetur ignis sursum, & ab aliâ deorsum, ne vacuum detur, sed ab eâdem, diverso fine. Prior est ob particularem sui conservationem: posterior, & secundarius, propter totius conservationem, quae in unione consistit. Si enim existeret vacuum: ens esset non ens: unum esset non unum: pars esset non pars.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
