# Physica harmonica 3-7

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-7

Sic medulla in plantis est veluti cor ipsarum: caro ipsarum est lignum. Quâ de re paulò post. Cap. 6. De animâ vegetante. Pecies corporis animati sequuntur: quòd nemEpe sit germinans, vel sentiens. Germinans, est quod animâ vegetante est praditum unde & vegetabile dicitur: item planta & stirps. Hujus considerabimus formam, & divisionem. Forma corporis germinantis est anima vegetans: quae facit ut corpus edat actiones vitales sonsus expertes. Ejus videbimus facultates, & conservationem facultatum. Facultates sunt tres; altrix, auctrix & procreatrix. Illius finis est conservatio individui: istius dediictio ad perfectam magnitudinem: hujus, conservatio speciei. Facultas altrix, seu nutrix, reparat & reficit corpus, alimentum assimilando, seu convertendo in corporis substantiam. Huic ancillatur facultas concoctrix; cui serviunt qua uor facultates. 1. Attractrix; quae artrahit succum convenientem. 2. Retentrix; quae succum, donec perfecta fiat concoctio, retinet. 3. Alteratria; quae nutrimentum alterat, mutat, & parti quae nutritur, assimilat atque agglutinat. 4. Expultrix; quae rejicit & expellit aliena, & naturae membri, quod alitur, adversa. De nutritione vide Scal. ex. 101.s.17. ex. 136. s. 2. Vives ita definit nutritionem, quòd sit conversio nutrimenti in corpus animatum. Vivem castigat Scaliger, & sic finit: Nutritio est unio naturalis nutrimenti transmutati. Facultas auctrix amplificat quantitatem corporis vivi quoquoversum, i.e. secundùm trinam dimensionem. De accretione agit Scal. exor. 101. s.13. ex. 106. s. 6. Faciliùs autem crescunt corpora humida & calida, difficiliùs sicca & frigida. Facultas procreatrix est vis sibi simile generandi. Haec complectitur immutatricem, quâ semen abit in radicem, aut in os, aut in nervum &c. & conformatricem, quae dicitur δύναμις πλαστικὴ, vis plasmatica seu formatrix, quae in semine nihil est aliud, quàm spiritus mechanicus, qui à centro ad circumferentiam operatur, & confert compagem, situm & figuram corporis. Hîc notabis ista theoremata. I. Omnia viventia, quae non sunt imperfecta & mutilata, possunt generare. II. Viventia tota generant totum. Ais: At homo non generat animam rationalem. Ergò ho

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
