Latin
Cap. 14. Lapides preciosi
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 3-9
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA Cap. 15. Vegetabilia. CEquuntur nunc vegetabilia &animalia: in quibus elementa per plures transmutationes &alterationes sunt magis subtilia, adeoque activiora &perfectiora: quamvis non sint ita durabilia, ut mineralia. Ideò vegetabilia &animalia vegetant &generant, vegetabiliter &animaliter nutrimentum suscipiunt: quorum neutrum faciunt mineralia. Nutriuntur enim illa κατα πρόσθισιν, per appositionem consimilis sibi materiae, &non per vegetationem. Vegetabilium considerabimus generationem &distinctionem. Generatio illorum hoc theoremate continetur: Sicut sol inter sphaeras planetarum est centrum, &ex hoc coeli centro deorsum calor spargitur: sic in centro terrae est Sol terrestris, qui motu suo perpetuo calorem sursum ad terrae superficiem pellit. Is calor temperatur aquâ terrenâ, quae de die in diem poros terrae penetrat, illamque refrigerat. Quum itaque in centro terrae sit sol centralis, utique motu suo excitat calorem magnum, qui se extendit usque ad superficiem terrae. Iste calor causatur aërem, hunc in modum. Aëris motrix est aqua. Aquam illam ubi contingit calor centralis, aqua vi caloris vertitur in aëtem, qui se includi non patitur, ideoque erumpit ad terrae superficiem: ubi, posteaquam refrixit, resolvitur in aquam, vel copiosam, vel exiguam, crassam, vel subtilem, pront calor est intensus vel remissus. Si enim facias in ollâ fervere aquam, videbis igne lento, lentos vapores &ventos, igne vehementiore apparebunt nebulae crassiores: eodem modo calor centralis operatur; subtilem aquam seu aërem elevat.