Latin
3.1 to 3.5
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 3.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Tum enim spiritus sunt clari, &imago potest diutiùs servari, ut in cerâ siccâ videre est. Vide Scal. ex. 307. si 2. 28. 37. Cap. 9. De potentiâ appetitivâ. VOtentia appetitiva prosequitur aut fugit objecta, ut monstret praesidia vita &contraria. Ejus effectum est appetitus sensitivus, qui animalis, &irrationalis dicitur, qui definitur inclinatio animalis, orta à sensuum judicio, ad objectum bonum prosequendum, &malum fugiendum. Potentia appetitiva parit cupiditatem &affectum. Hinc appetitus rectè dividitur in cupiditatem &affectum. Cupiditas est alimentaria, vel excrementitia. Cupiditas alimentaria est fames &sitis, somnus &vigilia. Fames oritur, cùm calidum &siccum vitale debilitatum est. Tum enim membra sentiunt sui diminutionem, ideoque sugunt venas parvas, seu capillares, quae succum tertiae concoctionis deferunt: &hae venae sugunt &vellicant venam maximam seu cavam in hepate, quod vellicatum iterum vellicat &sugit venam portae, quae rutsus sugit venas mesaraicas, &hae rursus intestina ventriculo vicina, &haec ventriculum, cujus orificium seu pars superior tum contrahitur &corrugatur. Sitis oritur è suctione &arefactione. Nam membra calore arefacta appetunt humidum &frioidum, ideoque sugunt venas, eo modo, quo dictum est de fame: unde fit ut tandem orificium ventriculi arefactum percipiat quandam molestiam ex defectu humiditatis. Nam sicut in coctione, quae fit ad ignem, requiritur solida substantia &liquida: sic ad concoctionem requiritur cibus &potus. Somnus est ligatio omnium sensuum, praeter phantasiam. Haec enim mirabilia operatur in somniis. Appetitus somni oritur, cùm calor maximè colligitur circa ventriculum, facitque ut vapores exhalent in cerebrum, &ibi obstruant meatus sensuum, ne dilabantur in nervos: quâ re sistitur motus localis, &cerebrum rigatur. De somno sunt haec theoremata: 1 Somnus institutus est ob duas causas, ex. 289. Somnum à Deo factum non solùm, non quidam rectè ajunt, ad corporis recreationem, sed etiam ad animae libertatem. Quia enim, si ad officia spectes; propemodum plantae vitam vivimus dormientes: voluit, ut tum verè viveremus, Nam servus eo rempore liber est: atque etiam dominus evadit aliquando, per insomnia. Pravorum animi suppliciis afficiuntur, per insomnia. Bonorum, atque sapientum, veritatis investigatione: laudabilium officiorum functione, divinae mentes fiunt, per insomnia. Solutae namque à corpore, seu à corporis penso, suas agunt res. Seipsas enim movent atque etiam promovent ad effigiem sui finis, quem sunt olim contemplaturae. Movere autem seipsam animam non solùm agitatione ad intelligendum, sed etiam, ut loquuntur, physicè, quod istorum plerique ignorarunt, suo loco dictum est.