# Physica harmonica 3

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 6. Opus tertii diei. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3

Cap. 6. Opus tertii diei. Equitur tertius & ultimus locus ad constiCtutionum elementorum pertinens; de quo sequque sunt theoremata. 1 Elementum agens tertio die productum fuit aqua, patiens terra. Illo enim elemento in terram incumbente, hic orbis habitabilis sapientiâ summâ & ordine compositissimo est distinctus. PHYSICA 2 Terrae passio est; quòd per aquam dividitur, & ab eâ suis locis nudata est: aquae actio, quòd terram ex parte proluit, eamque ex parte deserit, ut incolis capiendis sit commoda. idque secundùm facultates horum elementorum. Terra enim firma est rerum corporearum sedes; aqua verò terram dispescit, humectat, & alit facultate fuâ. Cap. 7. Opera 4. 5. 6. dierum. Xpositis elementis & constitutione ipsorum; Esequuntur elementata: eaque tùm inanimata, tùm animata. Inanimatarum rerum genera proponuntur duo, & opere bidui distinguuntur. Nam quarto die mineralia & vegetabilia sunt condita, V. II. & sequente: deinde quinto die luminaria coelestia, v. 14. & seq. Quod attinet ad partus, ut ita dicamus, terrae, Moses praeterit mineralia, quae rocant, & solùm vegetabilia nominat, quorum tres classes statuit. Prima est herbarum: secunda graminum in caules, scapos, culmos, ferulas ascendentium: tertia arborum & arbustorum Luminaria coelestia dicimus elementata, non verè, sed quasi: quae est vocula improprietatis, non quòd è quatuor elementis sint condita, sed quòd elementum, i. e. initium & materiam habeant. De illis duo sunt theoremata. 1 Lux condensata est in luminaribus coelestibus. Hinc stella potest dici pars densior sui orbis. 2 Tria sunt luminarium coelestium effecta. 1. ordo diei & noctis. 2. temporum & affectionum, quae singulis temporibus existunt, significatio. 3. lucis communicatio. Caeterùm Sol & Luna dicuntur duo luminaria magna, κατὰ δόξαν ἡμῶν. Postquam biduo primo elementorum constitutio absoluta est, alteroque biduo forma inanimata, tùm in coelo, tùm in terrâ condita: ultimo demùm biduo animata forma à Deo creatae fuerunt. Formarum animatarum, sive animantium, duo sunt genera, alia rationis expertia, alia ratione pdita. Eorum, quae rationis sunt expertia, species describuntur tres, secundum ortum, vel potiùs conditionem & conversationem ipsarum: primaa, quatilium: secunda, volatilium: tertia, terrestrium. Aquatilia & volatilia quinto die fuerunt producta Aquatilium describitur Natura, Ortus, & Sedes. Natura sive essentia ipsorum describitur gene& differentiâ. Genus est anima vivens, id est, animal. Species seu differentia e νυκτα, natatilia. Ortus demonstratur illis verbis: Exundent aquae. Nam etsi alia elementa suas partes contulerunt ad harum formarum generationem & constitutionem: aqua tamen hoc in loco, tanquam mater, utero suo profundens hanc speciem, intelligenda est; quemadmodum jam de terrâ diximus, in herbarum procreatione. Sedes est aqua. Natatilia enim aquę tanquam matri suae adhaerent, & in illius gremio versantur. Volatiliu consideratur iteNatura, Ortus, & Sedes. π ἐ. νν τ ἐ τ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
