Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 37
Unproofread scanNot analysed yet
Hae denotantur voce 1737 quae in genere significat bestiam, sed hoc loco comparatè, sive oppositè, ponitur. Atque haec terrestrium animalium distinctio in vulgus recepta est. Ortus est, quòd è terrâ sint producta animalia terrestria. Sedes est terra, è quâ producta sunt. Sequitur alterum genus, nempe de animali ratione praedito, quod vocamus hominem. Hominis exprimuntur partes essentiales, corpus &anima, cap. 2. v. 7. Haec est delineatio Physicae Mosaicae: ubi multa probabiliter à nobis sunt disputata. De Angelis non egimus: quia Pneumatica sibi vendicat hanc tractationem. Jam subjiciemus typum, qui ostendet mirabilem juxtà &jucundam creaturarum συστοιχίαν: quam ita accipiant velim viri piè docti, ut non articulum fidei, sed probabileni sententiam, non meam, sed doctissimorum virorum, esse cogitent. Oportet enim semper inter probabilia &necessaria accuratissimè distinguere. Neque verò est, quòd quis putet historiam creationis adeò esse facilem explicatu. APHORISMI συστοιχίαν CREAturarum explicantes. I. Omne corpus aut est lux, aut aqua, aut terra. II. Lux est, vel informis, materia coeli &ignis: vel formata, ut ipsum coelum, empyreum &stelliferum unà cum stellis.