Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA liora corpora facta sunt, sic &formae propter formas. Cap. 2. De proprietatibus corporis mixti. AIxtionis consequentia sunt numero quinque: NAtemperies, sive temperamentum, color, odor, sapor, &sonus. Temperamentum est humidi &sicci cum calido &frigido ex elementorum justâ mistione orta proportionalis dispositio. Hoc temperamentum est quasi instrumentum formae ad conservationem, sed non est per se causa, ex. 204. s. 2. Temperiei opponitur intemperies: cujus species sunt: 1 Putredo, quae est via ad corruptionem, exerc. 23. 2 Caries, qua est corruptio, sive dissolutio humidi insiti per externam siccitatem, qua fit à vermibus absumentibus humidum, vel ab aliis causis. In ligno vocatur teredo, in fructibus verò caries. 3 Mucor, qui est vitiatio sicci insiti ab externo humido: in metallis vocatur rubigo. Sequitur de colore. Hîc primo loco de essentiâ eoloris quarendum, deinde circa affectus versandum est, tertiò qui quótve sint primarii colores. Essentia coloris è definitione patet, quae talis, ex. d. s. 5. Color est qualitas ex elementorum qualitate, &luce conflatâ, quatenus lux est.