# Physica harmonica 4-4

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-4

PHYSICA liora corpora facta sunt, sic & formae propter formas. Cap. 2. De proprietatibus corporis mixti. AIxtionis consequentia sunt numero quinque: NAtemperies, sive temperamentum, color, odor, sapor, & sonus. Temperamentum est humidi & sicci cum calido & frigido ex elementorum justâ mistione orta proportionalis dispositio. Hoc temperamentum est quasi instrumentum formae ad conservationem, sed non est per se causa, ex. 204.s. 2. Temperiei opponitur intemperies: cujus species sunt: 1 Putredo, quae est via ad corruptionem, exerc. 23. 2 Caries, qua est corruptio, sive dissolutio humidi insiti per externam siccitatem, qua fit à vermibus absumentibus humidum, vel ab aliis causis. In ligno vocatur teredo, in fructibus verò caries. 3 Mucor, qui est vitiatio sicci insiti ab externo humido: in metallis vocatur rubigo. Sequitur de colore. Hîc primo loco de essentiâ eoloris quarendum, deinde circa affectus versandum est, tertiò qui quótve sint primarii colores. Essentia coloris è definitione patet, quae talis, ex. d.s. 5. Color est qualitas ex elementorum qualitate, & luce conflatâ, quatenus lux est.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
