# Physica harmonica 4

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4

PHYSICA Natura sive essentia declaratur genere: quod est animal: & Specie, videlicet volatile. Ortus multis videtur idem, qui piscium. Et quidem existimant, ex aquis superioribus aves esse productas. Noh obstat huic sententiae cap. 2. v. 19. Formaverat Deus è terrâ omnem bestiam agri, & omnem volucrem coeli. Ibi enim βραχυλογίας ἔνεκα omittitur materia avium, neque illa verba, è terrâ, referenda sunt ad sequenba, omnem volucrem coeli. Sedes volucrium duplex est: una, est tanquam basis in quâ commodè quiescunt, ut caetera animantia, nimirùm terra: altera, aër, in quo plurimùm versantur, sed cum motu. Quemadmodum constituto hujus universitatis domicilio, Deus quinto die aëri & aquis suos incolas tradidit: ita nunc demum terrae quoque incolas condidit die sexto. Horum autem duo sunt genera. Nam alia sunt terrestres animantes rationis expertes, alia verò ratione praedita. Formarum terrestrium, quae rationis sunt expertes, describitur Natura, Ortus & Sedes. Natura continetur genere & differentiâ. Genus commune omnium est animal. Differentia triplex. Distinguuntur enim in tria geneta. Primum est jumentorum, quae hîc veniunt nomine .2, quod nomen hoc loco non absolutè pro quâcunque bestiâ, sed pro cicuribus & mansuetis ponitur. Moses enim instituit comparationem sive oppositionem generum inter sese. Secundum est reptilium, quae summâ tellure (ut Columellae utar verbis) natare videntur. Tertium, ferarum, quae à consortio hominis natutâ abstinent & seorsim degunt.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
