# Physica harmonica 43

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, RABBINICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/43

virescens seu vegetans; ut sunt arbores, frutices, plantae, herbae, quibus inest Hi noix coach zoméach, id est, virtus vegetabilis. Estque haec ipsorum 176 zurah, i.e. forma. Atque haec T8 coach vocatur etiam TVDMxT VB. nephesch hazzomachat, i.c. anima vegetans, ex quâ rursus oriuntur tres aliae Purtia cochoth, i. e. virtutes: videl. 11* DO coach haßan, i.e. virtus alendi, quam medici dividunt in quatuor nini? cachoth, id est, virtutes: videlicet I. Coach hammoschec, virtutem attrahendi. 2. Coach hammachosick, virtutem retinendi. 3. Coach hammaacal, virtutem coquendi. 4. Coach haddoche lehamutaroth, rejiciendi superflua. Et quidem haec virtus hassan, seu alendi, nunquam destituit animal ad diem usque mortis. yNID TNa coach hammegaddel, i. e. virtus crescendi. Per hanc corpus augetur in tres dimensiones, longum, latum, & profundum. Ac reperitur haec virtus in corporibus vegetabilibus & animalibus ad ἀκμὴν seu consistentiam usque. Postea deserit animantes & vegetabilia, & remanet sola virtus hassan, alendi. ρ17η 7ρίνα τnƆ coach hammolid bedomeb, id est, virtus procreandi sibi simile. Quae virtus ad propagationem speciei est necessaria.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
