# Physica harmonica 48

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, RABBINICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/48

Intellectus actionis est, per quem homo secernit VO 2197 hattob merang bonum à malo: & vocatur in npyn chochmah ò dagnath, sapientia aut prudentia. Per hunc intellectum homo 1. parat & perficit res ad victum & amictum necessarias, quo utuntur artifices, fabri, nautae, agricolae. 2. eligit mores & actiones virtutum: ut, honorem praestare parentibus: exercere misericordiam; studere veritati, verecundiae &c. Vitat autem & fugit vitia, ut furtum, rapinam, adulteria, homicidia, mendacia, & omnia de quibus praedicatur bonum vel malum non autem verum, vel falsum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
