# Physica harmonica 5-2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 12. Media mineralia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/5-2

CHEMICA. sunt simplices & primarii, alii compositi & secundarii. Spiritus simplices sunt quatuor. 1. Mercurius. 2. Sulphur. 3. Anripigmentum. 4. Arsenicum. Et hi quatuor sunt vel vivi, uti è fodinis eruuntur, vel mortui, sicut venales sunt. Spiritus compositi sunt tres, Marchasitae, Tutia, & Magnesia. His addit Evvaldus Vogel. c. 2. sal armoniacum. Vocantur spiritus, quia exaltari possunt: fugiunt item ignem, & corpora iis mediantibus sublimantur. Salia sunt hac: Sal commune, ammoniacum, sal gemma, sal nitri seu petrae, sal alcali, sal artis, sal capitis mortui. Atramenta sunt vitriolum, alumen, camphora, & alii succi inspissati. Cap. 13 Metalla. Ineralia majora sunt metalla, quorum conNsiderabimus principia, seu generationem, & distinctionem. Generatio metallorum sic habet. Posteaquam quatuor elementa virtutes suas projiciunt in centrum terrae, archaeus distillando sublimat eas calore motus perpetui in terrae superficiem. Est enim terra porosa, & ventus stillando per poros terrae resclvitur in aquam, ex quâ res nascuntur omnes in terrâ. Ea propter vapor humi

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
