# Physica harmonica 6

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/6

Et inctificavit ipsum & intimè dilexit, tanquam roprium foetum. Quae cùm ita sint, tuum est, ô homo, aspectabilem universitatis naturam, tanquam Dei filiam, accuratè cognoscere, & te ex illâ, & in te atque illâ Deum, patrem illius & tuum: & hoc modo vitae sanctimoniam, quae filiae istius praecipuum est ornamentum, Deo duce & Naturâ comite discere, sectari, atque exprimere dictis & factis, ut existat harmonia dulcior omni mundanâ & olympicâ, Deo, tibi, & omnibus, qui non abjurant naturam, φωνὴν τοῦ θιοῦ, longè gratissimâ, minimeque contrariâ Gratiae, alteri filiae Dei, licet longo intervallo sit ipsâ inferior. Haec quò possis & velis, & juxta tecum ego, largiatur tibi & mihi, qui solus potest omnia, qui solus vult omnia bona, αὕταὐτος ποιμανδρης, cui sit laus, honos & decus in omne avum, Amen,

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
