# Physica harmonica 62

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/62

Nam ipse vult rerum ordinem hoc posse, quod in se potest ipseNon autem vult nisi optimum, ipse optimus: ex. 249. sect. 1. Hoc ut melius intelligas, sequentia probè considera. Principium omne aut intus agit, aut externum est. Principiorum intus agentium triplex est ratio. Nam I. est principium universale; Deus principium principiorum, & eorum omnium, quae à principio quocunque procedunt. Deus enim existit in omnibus, ut principium universale, supra extraque omnia: & in hoc existunt omnia, ut in principio suo aeterno & immutabili. ILEH principium commune; quod omnes summâ consepsione NATURAM appellamus. Ea est principium, respectu creaturae, sed respectu Dei est instrumentum. Atque haec natura primò est superior, vel inferior. Superior immediatè à Deo, ut principio proximo & universali, pendet semper: estque Angelus. Inferior est: quae pendet à superiori, secundùm quid: ut est mundus aetherius & elementaris. Deinde haec natura cognoscitur à nobis duobus modis. I. Communiter, secundùm rationem communem omnium, quae in eâ sunt, prout genera & species singulae conditiones essentiales & communes suas habent in universitate rerum. 2. Particulariter, prout sua est cuique individuo singularis ratio ραρακτηειστικὴ, ut Patres loquuntur. v. g. natura hominis commucommunis est: Socratis characteristica. III. Printipium particulare est, quod à Deo singulis rebus est inditum. Vocatur ἱδοσυγκρασία. Hoc principium est triplex: 1. Inclinationis naturalis; quo res moxetur ad finem particularem suum propriâ vi naturae suae secundùm Deum, sine apprehensione finis? quemadmodum lapis deorsum fertur principio interno suo. Nam omne corpus grave deorsum fertur ad centrum, naturali suâ inclinatione legibus naturae illius communis ab architecto naturae praescriptis respondente. 2. Instinctus naturalis, quo ammantes brutae moventur ex cognitione singulari sensus, ut finem particularem appetant.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
