# Physica harmonica 64

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/64

Primum infinitum est simpliciter: secundum, definiens: tertium, definitum in subjectis, quibus inest, singularibus. Primum nullâ relatione obstrictum est cuiquam: secundum relationem habet ad Deum, velut principium suum, & ad res creatas, veluti totius partes: tertium ad utrumque. Primum semper verum, justum, & sanctum: tertium à vero, justo, & sancto per se suoque facto deficiens: secundum dicitur ab utroque participans, à Deo, per se, in se quod bonum: à nobis, malum in nobis, ex defectu nostro ingenerans. Primum nihil mali agens, & nihil non agens boni, tertium per se à bono deficiens: secundum ab utroque varians. Denique primum in omnibus: secundum in suis: tertium in individuis. Ex quo fit, ut qui tertium hoc & singulare principium habet, in eodem primum quoque & secundum principia suo modo agant: qui secundum, idem agatur primo: sed non contrà, quia principium primum quodammodò rationem generis, secundum speciei, tertium individui obtinet.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
