# Physica harmonica 67

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/67

PERIPATETICA. I. Quamvis Principia physica ingradiantur constitutionem omnium corporum naturalium: ipsa tamen non sunt corpora, scil crassa & mixta. Ratio theorematis: quia non datur progressus in infinitum. Sicut ergo in Metaphysicis gradus & modi requiruntur ad Entis constitutionem, qui tamen non sunt entia: ita ad constitutionem corporum quaedam sunt necessaria, quae tamen non sunt talia corpora. Picol. c. 10. 17. de mole materia. Itaque Principia physica non sunt corpora fermaliter, sed eminenter & virtualiter. Causa enim nihil dare potest effectui, quod non habet ipsa vel formaliter, vel eminenter. Si corpora essent, principia non essent: quippe composita. II. Principia physica non induunt affectiones corporum. Ratio hujus theorematis redditur è superiori. Nam quod immune est à naturâ subjecti, illud nequit suscipere accidentia illius subjecti. Gùm ergo principia non sint corpora, utique respuunt accidentia corporum. Arist. 1. PhysIII. Principia oportet eadem semper manere. Arist. d. l. Intellige in universali, non in particulari. Ita haec propositio est vera: homo semper erit: non tamen hic vel ille. Javellus 1. Physquaest. 21. ι ρὲ -

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
