# Physica harmonica 68

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/68

PHYSICA IV. Principia debent esse primu, ideoque ex aliis non debent fieri, sed alia ex iis debent fieri. V. Principia non debent fieri ex se mutuo. Arist. lib. I. Phys. text. 42. VI. Principia Physica oportet esse opposita, scilicet privativè. Ratio: quia in unoquoque genere datur prima contrarietas, unumquodque genus in contrarias differentias dividitur. Arist. 1. Phys. text. 50. Duobus autem tantùm principiis inest contrarietas, formae & privationi. Nam si omnia essent contraria, nulla res ex eis efficeretur. VII. Principia conferuntur vel inter sese, vel, cum composito, ut materia; vel cum formâ & privatione, vel cum materiato, Cap. 4. De principiis corporum naturalium in specie. Ic de principiis in genere: sequitur jam de sinOgulis in specie. Principia physica sunt vel principalia, vel minùs principalia. Principalia & perfectè dicta sunt duo, Materia & Forma. Materia est principium passivum, quod cum formâ corpus naturale primo constituit. Estque prima, vel secunda. Prima est, qua semper manet simplex. Deeâ duo quaeruntur: 1. an sit? 2. quid sit?

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
