# Physica harmonica 69

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/69

Ad primam quaestionem respondetur affirmando, Sicut enim datur prima causa efficiens, prima forma, primus finis; ita & prima materia, Deinde sine materiâ primâ non potest fieri mutua elementorum generatio: quia cùm ex aqua fit aër, tollitur forma aquae, & introdicitur forma aëris. Neque enim mutua elementorum generatio est otiosorum Philosophorum figmentum, Necesse ergo est remanere subjectum, quod est materia prima, quae recipit formam aëris. Ad secundam respondetur è definitione, quae est vel nominis, vel, rei. Ad definitionem nominis pertinent vatia primae materiae epitheta: quorum 24. enumerat Picol. I. 1. de mat. c. 2. Aristoteles eam vocat modò subjectum, modò elementum; nonnunquam imitatione Platonis, matrem. Aegyptii vocabant faecem primae vitae. Plato vocat magnum & parvum. Theologi chaos; Paracelsistę variis insigniunt nominibus & utplurimùm vocant primum ens. Definitio rei est duplex. Nam definitur à Philosophis, vel per inficiationem, ubi omnem perfectionem removent à materiâ primâ: vel per affirmationem, cùm ei, quod defectum & potentiam designat, attribuunt. Utrumque modum est discere è sequentibus Scaligeri locis & theorematis. I. Materia est perfectibilis à formâ. ex. 307. s. 27. Ita igitur ex materia, & forma, unum sic propterea quòd sunt causae internę, mutuâ eoordinatione inter. se ultroque dantes, atque accipientes, suo utraque modo aliquam perfectionem. Etenim forma id agit, ut materia sit hoc aliquid. Materia videtur agere, ut forma existat. Non enim esset unum ex principiis, nisi aliquid faceret. Sine eâ sanè forma non potest existere. Et ipsum existere, aliquid est. Id igitur ipsum quod est existere, praestatur à materiâ. II. Matoria prima etiam est finita. exs s. 1.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
