# Physica harmonica 7-2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/7-2

Tantò minus connexio, sive contactus causae sunt conservationis. Sanè potest tam connexio, quàm contactus esse sine loco. Nullum siquidem requiri locum ad contiguitatem, patet in Mathematicis. VII. Unum corpus naturale non potest esse in duobus locis. ex. 5. s. 6. Ratio, quia necesse est ut sit in aliquo UBI. Hoc enim est proprium omnium entium, praeter primum. Nam idem corpus non potest esse infra & supra: Hunc ad modum corpori attribuuntur illa duo. At si dicas: corpus est hîc & ibi idem: ipsum quidem distrahis in diversa: non autem illa contrahis in ipsum. Principio autem proprio, primo, per se atque immediato prohibetur corpus esse in pluribus UBI. Est autem principium hoc continuitatis affectus consequens immediatè unitatem. Contradictiones enim sunt; unum est duo; continuum non est continuum. Corporis igitur termini, si esset in duobus UBI, non essent continui. VIII. Locus externus non est de essentiâ corporis. ex 5. s.6. Neque locus corpori necessarius, quatenus corpus est; Est autem respectus, id est, περίστασις extrinsecus adveniens. Est ergo corpore posterior. Neque tamen potest esse sine illo. Hoc verò jam verum non est. Nam tametfi quod non includitur in definitione, abesse possit à definito, in definitione: non omne tamen abesse potest ab ipsâ re definitâ. Propria enim quae vocantur in definitione non ponuntur: à ro tamen abesse nequeunt, cujus propria sunt.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
