# Physica harmonica 7

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, HARMONICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/7

Theologia supernaturalis admiranda illa naturae proposita & exposita in Scholis Physicis reassumit, & docet, quomodo possimus ex illorum consideratione in cognitionem Dei venire, & illius agnoscere sapientiam, potentiam, & bonitatem. Quaelibet enim creatura eructat & ebuccinat haec tria Dei attributa, & ex consequenti tribus vocibus nos alloquitur, ut monet Hugo de S. Victore: videlicet, ô homo Accipe, Redae, Fuge. Accipe beneficium: Redde officium: Fuge supplicium, nisi agnoveris beneficium, & reddideris officium. Ita verbi gratiâ aqua hominem alloquitur: Ecce ô homo, ut dilexit te, qui fecit me & te, & me propter te. Tibi enim servio. Servio autem tibi, ut tu servias illi, qui fecit me & te. Nisi autem feceris officium, en submergeris à me! Sed antequam aggrediar explicationem Physiologiae sacrae, praemittam ipsius fundamentum; caput videl. primum Geneseos, quod ita habet. N principio creavit Deus coelum & Aterram. 2 Terra autem erat res informis & inanis, tenebraeque erant in superficie abyssi: & Spiritus Dei incubabat superficiei aquarum. 3 Tum dixit Deus, Esto lux: & fuit lux. Viditque Deus lucem hanc esse bonam: & distinctionem fecit Deus inter hanc lucem & tenebras. 5 Lucémque Deus vocavit diem, tenebras verò vocavit noctem: sic fuit vespera & fuit manè diei primi.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
