Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 73
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim arefacta pars privata est eâ formâ, oo quam priùs habuit, quamque retinet adhuc ea, quae vivens est. V. Materia prima appetit perfectionem tano tùm, non mutationem. Ex. 61. s. 1. Id omnino falo sum est: Materiam formas appetere, omnes eu nim habet. Hae namque materiae individuatae, partes sunt materiae primae, quae una est. Quamis obrem illud quoque à veritate alienum: matesi riam lapidis appetere aliam formam nobiliote rem. Ad hunc enim modum omnes materiae exmcitarentur ad appetitionem formae, vel humanae, er. vel caelestis. Id quod quàm sit ridiculum, nedum "absurdum, non est difficile demonstrare. Prias mùm, quia is appetitus esset frustrà. At in natura nihil frustrà Si materia meliorem appeteret formam, appeteret unam tantùm formam. At eam habet jam. Est enim aliqua materiae pars sub ea. At pars parti homegeneae quomodo adversatur? Est enim materia prima unum individuum, sicuti, verbi gratiâ, cerae massa: cujus pars alia candelae formam gerit, pars simulacri, alia pilae, alia tesserae. At pars à parte non differt essentiâ: ergo neque affectibus qui essentiam sequuntur. Igitur neque appetentia. Quare una pars non appetet alterius partis corruptionem. Appeteret autem, si ejus appeteret formam. Ad haec appeteret omnium formarum ignobiliorum interitum: idque per se. Non enim per se potest appetere habitum meliorem, nisi per se appetat privationem deterioris.