# Physica harmonica 74

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/74

Haec enim est per se, Homo non est asinus. Postremò, videmus non esse verum, evidentissimis exemplis naturae. Namque ex asino utilissimo nobis animali, oriuntur crabrones: brutissima sanè res, & ab humani generis commoditatib. aversissima. Ex homine, vermes. Appetebat mirifico appetitu materia prima scilicet exuere sese formâ hominis, ut foedissimi cadaveris delicias nancisceretur: à quibus indueret vermis & faciem & formam. Utinam iidem isti dicant, vermem esse homine potiorem. Non est in materia judicium ad formarum electionem. Qui materiam condidit formasque illas condidit, voluit suae quamque cuique acquiescere. Neque posuit appetitum in materiâ mutationis, sed perfectionis tantùm. Perficitur autem sub qualibet formâ quaelibet pars, & tota sub omnibus. Non est igitur ei opus mutatione: nihil enim potest vel amittere, vel recipere. Sed illae nugae in animis ociosorum disputatorum educatae occalluere. VI. Materia non simpliciter est potentia contradictionis. Nam materia non est potentia ad esse, & non esse rei, cujus est materia, nisi in rebus corruptibilibus: in aliis verò, ut deferat quantitatem, qualitates, motum: alioquin accidentia per se existerent sine subjecto.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
