Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 75
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verum est, quod ait Avenroes: materiam esse subjectum contrariorum: quare &corruptionis. Non enim omnium contrariorum necessariò: sed contrarietatis tantùm, quae est secundum ubi. Quare necessariò ponenda est in coelo: quia in eo est unde, &quò. Sic neque in nostrati materia est potentia ad omnem contradictionem. Non enim ad acceptionem formarum materialium, &immaterialium: sed materialium tantùm. Ex. 61. s. 5. Materia est omnium entium ignavissimum; ex. 5. s. 1. VII. Materia prima fit aliud, non simpliciter. Non enim aliud quid, sed aliud quo. Nempe facit eam aliud forma. Non quidem mutat, ut sit aliud quid: non enim esset amplius materia: sed ut sit aliud sub formâ. ex. 102. s. 3. VIII. Tria sunt, quae sunt omnia. ex. 6. s. 2. Unum simpliciter &à seipso, qui est Deus. Resiqua duo aliquo modo: &ab hoc, non à seipsis. Materia namque prima, est omnia, potestate receptionis: unde vocatur πάνεχης καὶ πανδεχής. Coeli sunt omnia, potestate efficiendi. Addunt alii quartum: quòd intellectus possibilis sit omnia πῶς. IX. Difficultas cognitionis duabus potissimùm 2 τ π κ