# Physica harmonica 75

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/75

Neque verum est, quod ait Avenroes: materiam esse subjectum contrariorum: quare & corruptionis. Non enim omnium contrariorum necessariò: sed contrarietatis tantùm, quae est secundum ubi. Quare necessariò ponenda est in coelo: quia in eo est unde, & quò. Sic neque in nostrati materia est potentia ad omnem contradictionem. Non enim ad acceptionem formarum materialium, & immaterialium: sed materialium tantùm. Ex. 61. s.5. Materia est omnium entium ignavissimum; ex. 5. s. 1. VII. Materia prima fit aliud, non simpliciter. Non enim aliud quid, sed aliud quo. Nempe facit eam aliud forma. Non quidem mutat, ut sit aliud quid: non enim esset amplius materia: sed ut sit aliud sub formâ. ex. 102. s. 3. VIII. Tria sunt, quae sunt omnia. ex. 6. s. 2. Unum simpliciter & à seipso, qui est Deus. Resiqua duo aliquo modo: & ab hoc, non à seipsis. Materia namque prima, est omnia, potestate receptionis: unde vocatur πάνεχης καὶ πανδεχής. Coeli sunt omnia, potestate efficiendi. Addunt alii quartum: quòd intellectus possibilis sit omnia πῶς. IX. Difficultas cognitionis duabus potissimùm 2 τ π κ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
