Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 77
Unproofread scanNot analysed yet
Haut boni philosophi sententia haec. Adeò verò falsum est, ut comrâ existimemus, formam in potestate agentis, suam sibi materiam, haud secus atque domicillum construere. Quod patet in semine canis. Nam matricis calor neutiquam dat formam. Sed calore suo juvat, ac fovet: forma verò sibi materiam elaborat. At materiae vim attribuere, atque affectionem, quâ forma diversa fiat, stultum est. Formam verò qui dicat generari: is sese in philosophiâ parùm probat exercitatum: Generatur namque solum compositum. Quod toties dictum, repetitum, inculcatum est, ut fateri pigeat. Vide in septimo divinae philosophiae, &in octavo, multo sanè tractu disputationis est. Est etiam in primo de animâ scriptum; Cervi memεχρυσν -ε σ τε ττ --ι π- . -1, -τ . π Σ]