# Physica harmonica 77

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/77

Haut boni philosophi sententia haec. Adeò verò falsum est, ut comrâ existimemus, formam in potestate agentis, suam sibi materiam, haud secus atque domicillum construere. Quod patet in semine canis. Nam matricis calor neutiquam dat formam. Sed calore suo juvat, ac fovet: forma verò sibi materiam elaborat. At materiae vim attribuere, atque affectionem, quâ forma diversa fiat, stultum est. Formam verò qui dicat generari: is sese in philosophiâ parùm probat exercitatum: Generatur namque solum compositum. Quod toties dictum, repetitum, inculcatum est, ut fateri pigeat. Vide in septimo divinae philosophiae, & in octavo, multo sanè tractu disputationis est. Est etiam in primo de animâ scriptum; Cervi memεχρυσν - ε σ τε ττ - -ι π- . - 1, - τ . π Σ]

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
