# Physica harmonica 78

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/78

PHYSICA bra à leonis membris non differre: nisi quia formae differunt, ex. 346. VI. Forma in mundo non sunt inter se univocaezex. 6s. 2. Quaedam enim sunt materiales, atque secundùm materiam divisibiles: ut elementorum formae: Aliae non divisibiles, sed communicabiles, ut species. Non enim equus in plures equos secari potest. Nonnullae sunt substantia quidem immateriales, conjunctione verò materiales: ut intellectus humanus. Aliae sunt penitus expertes materiae: cujusmodi mentes. VII. Forma non sunt in materia potestate, ex. 6. s. 2. De formis loquor iis, quae materiis aequivocis imponuntur. Qualis est muris forma. quae navalibus quisquiliis putrefactis inditur. Non est ea, inquam, forma in fimi potestate aut sordium illarum: nisi sit ejusmodi potestas sicuti dicebamus, recipiendi: sed in agentis vi sita est. Univocae quidem formae in materiae potestate continentur: putà, in semine canino canis forma, Non enim fit canis è canino semine, per corruptionem: sicut è limo putrefacto rana: sed per ejus perfectionem. Non quomodo fit juvenis ex adolescente, vir ex juvene: sed alio quodam operosiore. Sunt enim gradus ad hunc modum. Is primus est, quem dicebam: ex infanti puer. Secundus est, ex animali animal: ut fit in etucâ, & bombyce. Tertius, ex ovo pullus. Fracto namque putamine corruptum nihil intus invenitur, sed perfectum. Corruptum intelligo, sicut in putrefactione. Quartus modus remotior est. Quippe ex semine, quod nullâ facie terminatur, animal fit. Vulgò tamen, quia desinit semen esse, corrumpi dicitur. At apud sapientes, quia nihil perit, revera perficitur. Est sanè seminis essentia haec: Animal in potentiâ (sic enim loquuntur) propinqua.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
