# Physica harmonica 79

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/79

Et haec potestas exit in actum à motore essentialiter: proptereà quòd est essentialis: ex octavo Physicorum, Exercitat. 6. s. s. Educitur ergo de agentis potestate forma. Qui educit, facit unum actu ex uno in potentiâ: qui introducit formam in materiam, facit ex duobus actu, unum actu. Non quidem ex duobus actibus. Longè enim aliud est. Nam post apparatum materiae, qui fit per praevias qualitates alterando, ex materiâ in potentiâ fit materia actu: id est. quae tunc sic existit sine ulla causa, quae ipsam facit aptam ad suscipiendum formam. Atque eodem momento ipsa potentia materiae, quae erat in potentiâ, fit potentia in actu. Quippe quae praestò est, sine ullo adjumento, ad formam recipiendam. Sic forma, quae ad id usque momenti fuerat in agentis potestate, producitur ab ipso agente, sicuti forma scamni à fabro; & sic, actu ut sit, fit: atque ab eo in materiam introducitur. Quare ex materiâ, quae est in actu, & actu qui est in actu, fit unum actu: id est, compositum materiale. Quapropter hâc de re ita sentiendum, 2 π - σ - σ σ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
