Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Etfi namque sunt naturâ suis substantiis posteriora, non tamen re, sed aut ipsamet res in secunde momento naturae, ut vult ipsemet Duns, sunt: aut saltem omnino inseparabilia. Quâ necessitudine conjunctum cum corpore locum arbitror, ar. 15. s. 1. Locus non est de essentiâ corporis, neque accidens naturalium. primum enim coelum in loco non esse, pro confesso accipiunt omnes. Intellige locum externum. IX. Vacuum non datur, ut vulgò accipiunt vocabulum. Vacuum non dari, omnium subtilis. simè demonstrat Scalig. ex. 5. s. 1. Rationes sunt summatim istae: I. Si vacuum est, frustra est. In vacuo namque nec modus, nec actio. 2. Non datur vacuum, propterea quòd appetunt cuncta sui conservationem. Ea verò per nexum, atque extremorum contiguitatem comparatur. Quo sit, ut locati locus sit conservatio, nempe aliquo modo. 3. Quare elementa moventur ad vacuum prohibendum, cùm per suam formam non cognoscant hoc principium in natura, vacuum non debet esse? Resp. Quia diriguntur à primo cognoscente, quod ita voluit constitutum. Vacuum euum à primo conditore non est constitutum ob hanc quartam causam.