# Physica harmonica 8

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, HARMONICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/8

6 Deinde dixit Deus, Esto expansum inter aquas; ut sit distingueris inter aquas unas & alteras. 7 Fecit ergo Deus hoc expansum; quod distinguit inter has aquas quae sunt ab infera expansi istius, & aquas illas, quae sunt à regione supera expansi: & fuit ita. 8 Expansum autem hoc Deus vocavit coelum: sic fuit vespera, & fuit manè diei secundi. 9 Postea dixit Deus, Confluant aquę istae, quae sub hoc coelo sunt, in locum unum, & conspicua sit arida: & fuit ita. 10 Aridam autem vocavit Deus terram, singula verò aquarum conceptacula vocavit maria: ut vidit Deus id esse bonum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
