# Physica harmonica 84

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/84

In secundo verò ejusdem omnino supremo judicio liquere ostendit. Ait enim, τὸ ψυχρὸν φύσις ἐστὶν, οὐ στέρησις. Ac tametsi in eodem dicit, ἡ δὲ ψύξις στέρησις: tamen subdit, χρῦται δὲ ἀμφότεροις ἡ φύσις. 4 Materia multis onerata frivationibus, est ogue avior ad agendum. Est enim sicut avis sine alis, lepus sine pedibus, faber fine marculo. s Privatio adio principium est suo modo, ut etiam fuerit ante mundi constitutionem. exerc. 365. f1. videl. cum materiâ. Nam ante mundum, id est, partium, è quibus mundus constat, dispositionem, fuit materia prima, è quâ mundus est conditus. Ergo etiam privatio fuit in illâ materiâ, quae aptam atque habilem eam reddidit ad formam mundi recipiendam.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
