# Physica harmonica 9

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, HARMONICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/9

11 Iterum dixit Deus, Herbascat terra herbulas, herbas sementantes semen, arbores fructiferas edentes fructum in species suas, in quibus suum sit semen super terram: & fuit ita. 12 Nam produxit terra herbulas, herbas sementantes semen in species suas, & arbores edentes fructum, in quibus semen suum est in species suas: & vidit Deus id esse bonum. 13 Sic fuit vespera, & fuit manè diei tertii. 14 Post digit Deus, Sunto luminaria in expanso caen, ad distinctionem faciendum inter diem & noctem: ut sint in signa cùm tempestatibus, tum diebus & annis. 15 Sintque in luminaria in expanso coeli, ad afferendum lucam super terram: & fuit ita. 16 Fecit enim Deus duo illa luminaria magna: luminare majus ad praefecturam diei, & luminare minus ad praefecturam noctis, atque stellas. 17 Et collocavit ea Deus in expanso coeli, ad afferendum lucem super terram.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
