Latin
Cap. 7. De tempore
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 96
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 7. De tempore. SIc de loco: sequitur determinatio corporis natuCralis ad certum tempus. Tempus est mensura corporis, quoad extensionis durationem. Sic locus est mensura corporis, quoad extensionem, seu quantitatem. Duabus enim illis circumstantiis, loco &tempore, mensurantur corpora. Tempus est internum, vel externum. Tempus internum est mensura interna successionis, quae corpori naturali inest, à certi principii fluxu ad finem. Haec temporis distinctio probatur rationibus, &authoritatibus. Rationes sunt: 1. Si non est tempus intrinsecum, corpora tribus primis diebus ante Solem condita, fuerunt sine omni tempore. Fuit autem tempus illis diebus: quia dies fuerunt. Nisi velimus dicere, lucem, id est, corpus lucidum, suo circa terram circuitu descripsisse tres istos dies. 2. In coelo beatorum corpora habebunt suum tempus, internum scilicet, non externum, quod pendet à coelo. 3. Existentia creaturae mensuratur duratione, quae est successio fluens à certo principio ad finem. Illa duratio est affectus entis. Ergo interna. Authoritates sunt: Zanchii l. 1. part. 2. de oper. creationis. c. 7. Melanch. l. 2. Phys. Keck. Phys. l. I. c. 4. &in libro de loco.