# Physica harmonica 97

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 7. De tempore. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/97

Tempus externum est mensura tum existentia. tum motus, & quietis, secundum praeteritum, prasens, & futurum. Estque vel primarium, vel secundarium. Primarium, quod pendet à motu coeli. Secundarium, quod pendet à motu rerum artificialium. Sic vitae nostrae actiones mensuramus per clepsammia, automata, horologia sonantia. Theoremata de tempore: 1 Tempus non existit, sive non habet existentiam, sed est existentiae mensura. Nam sicut essentia non habet essentiam: ita nec existentia existentiam. Nec enim datur progressus in infinitum. 2 In tempore externo materiale distinguendum est à formali. Materiale est illa ipsa res, qua mensurat. Formale verò ipse ordo mensurantis & mensurati. Ita motus coeli est materiale tempus: sed ordo iste, quem motus coeli habet ad corpora sublunaria, quotum motum & quietem mensurat, est formale tempus. Tempus ergo est in praedicamento relationis. Scaliger ex. 352. vocat quantitatem. 3 Tempus est aevi imitatio, quae ad illius exemplum facta. ex. 363. ex Platonis Timao. 4 Temporis partes sunt fuisse, esse, fore. Extremaduo aevo non attribuuntur, sed esse tantùm. ibid. Sed vulgus hîc loquitur ut vulgus. 5 Tempus propriè nihil agit.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
