# Physica harmonica 98

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 7. De tempore. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/98

Populare ergo est, quod scribit Cardanus, à tempore generari & occidi omnia, ideoque autorem esse mortis & vitae. Tempus dicitur edax, non ex re, sed ex usu: ὥσπερ εἰωθαμὲν λέγειν, ὡς ὁ χρόνος πάντα κατατήxeι. 4. Phys. tex. 117. Cùm enim tempus sit quautitas (ex. 352. s. 1.) nihil agit. Substantiae verò genetant sibi similia in univocis, aut sunt principia generationis in aequivocis. Vita nostra est actus animae, (non primus, sed secundus) in quem nihil tempus habet aut juris, aut imperii. Sed coeli faciunt impressiones: eorum motus varii varias: quibus corpus nostrum ad intemperiem evehatur. 6 Tempus est mensura motus: nempe nostri. ex. 352. s. 2. Primi motus mensura non erit. Mensura namque prior naturâ est, quàm res, cujus est mensura. At tempus est posterius motu primo. Est nimirum affectus ejus, ab illo pendens. Sic in duodecimo primae philosophiae: Tempus, inquit, aut est idem, quod motus, aut affectus ejus. At nulla mensura generatur ab eo, cujus mensura sura est.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
