# Physica harmonica 99

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 7. De tempore. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/99

Sed id, quod efficit, erit effectae mensura rei. Ita primum corpus est omnium mensura corporum: & primus motus omnium motuum. Ipsum tamen sic definivit Aristoteles: Tempus esse mensuram motus, & vicissim motum mensuram temporis. Ibi igitur ομωνώμως accipit καὶ δριθμον, καὶ μέτροι. Namque motus est mensura temporis à naturâ. Metitur enim illa tempus motu: quia motu creat tempus. At è contrario tempus metietur motum mensurâ nostrâ. Quia dicimus, tot partes aequinoctialis tanto moveri tempore. Ex illius verbis clariùs intelligimus hoc. Quia tempus tantum est, quantus est motus inter, ubi, & ubi, in loco. Iccirco Ubi, quod pro tempore usurpamus, transsumptum est, haut injuriâ, ab eo, Ubi, quod est verè loci. Erit ergo tempus Nunc fluens. Et locus erit Ubi continuatum. 7 Praesens, seu, τὸ νῦκ, propriè non est pars temporis: sed eius principium, terminus, & vinculum. Sicut enim linea à puncto fluit, ceu suo principio, & flumen à suo fonte: ita tempus à momento fuit Illud autem νῦr duplex est. 1. Ordinarium, quod semper est finis praeteriti, & initium futuri. 2. Extraordinarium, quod est tantum initium futuri, quale significatur Gen. 1. In principio creavit Deus coelum & terram. Ineptum ergo est illud argumentum: Tempus non est creatum: quia Deus nec praeteritum, nec praesens, nec futurum creavit. Dicamus cum Augustino, Deum creasse mundum non in tempore, sed cum tempore. 8 Tempus absolutè minimum non datur. Ratio: quia tempus includit successionem, successio continuationem. In continuatione autem absolutè non datur minimum: quia illud est indivisibile.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
