# Physica harmonica ii

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/ii

A lantas,
Aspice facta Dei, celebra hunc, & hunc orato.
Est sine principio prencipium, absque fine finis.
Cui esse sibi sufficit, efficitque cuncta.
Cujus velle potentia: cui opus voluntas.
Extra omnia: sed non tamen exclusus ab illis:
Intra omnia: sed non tamen inclusus in ipsis.
Sic intimus est ac extimus, & regit quae creavit:
Illisque suum atque sui induit sigillum.
Hunc ora mea mens, sic invocato hunc.
Rex magne, rex bone, ô sapiens rex,
Oro da te amare, tibi obsequique soli,
Qui me sic amasti, ut me feceris unum
Ad tuam imaginem, & mundi imperatorem.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
