# Physica harmonica iii

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/iii

LECTORI BENEVOLO Amorem veritatis Aturae scientiam, Lector benevoNe, multi multis commendant. Ego verò satis illam commendari puto, cùm vocatur scientia naturae. Naturam qui dicit, dicit vim Dei ordinariam, & veluti sigillum, quod ille totius universi unidominus impressit creaturis suis. Hanc vim qui commendat, ipsam laudem laudare, ipsam lucem illuminare videtur. Quid? Cùm homo sit ipsa rerum natura consummata, & veluti copula naturae superioris & inferioris, non est quòd naturam homini commendem. Hoc enim esset hominem sibimetipsi commendare. Id quod scio te non requirere. Requirere te puto modum tutissimum studii Physici. Hunc paucis accipe. Principiò hic tibi finis esto propositus: ut ad Dei gloriam omnia referas; ut nempe Deum cognoscas omnium rerum creatorem & gubernatorem aeternum, omnipotentem, sapientem, beneficum, ex rerum creatarum, quae tantae, quae tam variae, tam mirae, diligenti inspectione: & ita impetu zeloque quodam rapiaris ad summas summo illi regi laudes concinendas: imitatus Galenum, qui post descriptam unius operis, hominis putà naturam, Deo hymnum cecinit: vel potiùs Davidem, & alios pios, qui tot hymnos, tot psalmos, tot epodas decantarunt, dum naturas rerum penitiùs introspexerunt.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
