Latin
iv
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica iv
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc animum nisi attuleris, Philosophia naturalis nihil tibi proderit. Deinde, quia difficilis est rerum naturalium investigatio, diligenter evolve bonos authores, qui scientiam naturae pertractarunt. Sed quia hi saepenumero dissident, operae fuerit pretium, si contuleris inter sese praecipuas sententias. Quod ut faciliùs praestare queas, inspice has pagellas physicas, quae tibi exhibent harmoniam &conciliationem dogmatum physicorum. Hîc verò semper memineris, Physicam Mosaicam esse Lydium illum lapidem, ad quem omnia sunt examinanda, quae ἄνω κάτω disputantur de naturâ. Cùm enim Deus sit opifex hujus mundi, &verò quilibet artifex possit omnium verissimè &optimè de sui operis ratione disserere, nostrum est, assentiri Deo nobis per Mosen loquenti. Hoc fac, mi Lector, &ex naturae Scholâ, quam hîc tibi adaperio, gradum tibi strue ad Scholam gratiae; unde Deus certò nos promovebit in Scholam illam gloriae, ubi ipse erit omnia in omnibus.