Latin
front.1.1 to front.1.3
Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae front.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
ANnus volvitur iste tertius, cum mihi spectaculo frui contigit, singulari et admirabili, et quod vix nostri saeculi esse crediderint, qui nomine detracto commemoratum accipient. Exiverat domo, excelsissimae stirpis ac indolis Princeps Iuventutis; neque tum primum, sed saepius ante et postea, amplissimae terrarum Germaniae provincias singulas, dissimulato generis splendore, peregrinando obibat, comite haud semper uno, numquam autem non electissimis viris uti solitus. Aetas tantum quod adolescentiam ingressa; facies virtutis avitae ac laudis domesticae luculentis notis persignata; vox virilis; mores ad elegantiam ultro compositi, gravitatem insuper humanitate condiebant. Animum per ea signa dicam, quae privata audentia intelligi ac enuntiari fas est. Multus illi de Deo et rebus divinis sermo: non quo curiosi, religionis limites violant, sed quo pii, magnitudinem animi ad publica attollunt. Praebebo me ridendum profanis animabus, quibus numquam nisi obtentui sunt tam sancta nomina, si ex animi sententia dixero: summi viri non omen autsignum, sed pignus et fidem me ninc potissimum animadvertisse, vidisse, exosculatum esse. Requirebat à gravibus Theologis, disciplinam Ecclesiae, mores Christiani gregis, spem ac metum futuri temporis: intentus iis, quae dicebantur; laetus depromptis consiliis, prudens eligendis exemplis. Scires, gentile bonum, plenissimas pietate sententias; quibus mens suam cum caelo necessitudinem ubique sentiens, hilari vigoris consuetudine omnem vitae habitum illustrabat. In templis sapientiae, audire doctores, inspicerelibros, recognoscere imagines; praesenti aestimatione praeterita pensare et comparare: quicquid raritate insuper aut vetustate notabile, per domos quoque indagare, conspectu demissi ab augusto Heroum satu sanguinis ex inopinato admirabundos hospites, neque felicitatem suam tum nisi praesagientis animi motu et divinatione scientes, beare: hic illi labor, haec expedita in horas industria, haec insatiabilis voluptas. Artificum opera, iam noscere memoriter et contendere visus est. Non illi, sicuti cottidianiaduentores solent, satis erat, aedem aliquam primariam, aut armamentarium percurrisse (in quibus tamen ipsis ea sibi visenda disposuerat, quae plerosque praetereunt) sed, quicquid in operibus publicis, invento, usu, ingenio auctorum nobile, non tam ad ostentationem exstat, quam inter exempla asser vatur, recludi sibi ac demonstrari voluit. Nunc formas operum, et machinarum, quibus pace belloque usus pretium facit, perspicaci oculo perlustravit: nunc, quae munimenta, quo provisu, qua molientium industria surgerent, meditatus est. Parvae saepe rei, non parva est observatio. Sic auri argentique signandi, sic molarum varii generis versandarum, ea alicubi instrumenta aptantur, is apparatus, ea dispositio cernitur, ut sibi suaeque patriae non possint nihil adiumenti circumspicere, qui Rem publicam maioribus quidem rebus artibusque regi, minoribus autem, ut copiis locuples sit, aegre carere, meminerunt.